Rodrigo Peñaloza

(Rodrigo Peñaloza, 2013)

Viduae filius illo mane indutus est magna cum cura. Mater eius senex, cum eum videret paulo ante meridiem, horam incipiendi labores, ad laborandum proficiscentem, “Cur tunicula hac nigerrima et hac fascia collari nigra te induisti, mi fili? Cur uteris his calceis nigris? Cur hac tunica interula albissima te hodie induisti? Prosequerisne alicuius exsequias?”, inquit vidua, cui, blanditia, filius, succinctorium ventrale magistris latomorum suum disponens, “Ita est, mater”, respondit. “Quis sepultandus?”, inquit mater corde angusto, “Cuius hoc funus est, mi fili?” Post longum tempus, ut silentium finem haberet, magister latomorum matri suae viduae, “Meimetipsius”, fassus est.

--

--

Rodrigo Peñaloza

Rodrigo Peñaloza

PhD in Economics from UCLA, MSc in Mathematics from IMPA, Professor of Economics at the University of Brasilia.