De discrepantia virorum dialecticorum veterorum a recentioribus
(Rodrigo Peñaloza, mense octobre MMXXIV)
Quomodo logica hodierna sive symbolica sive russeliana ab aristotelico-thomistica sive traditionali differt? Duae sunt, secundum Petrum Kreeft in libro Logica Socratica, capitulo quinto, differentiae.
Ad hodiernam extensio terminorum, id est inclusio classis, tantum refert, nihil refert quid dicendum sit de comprehensione terminorum. Ad aristotelicam autem non solum extensio, sed etiam comprehensio maximi momenti sunt. Re vera, cum logica hodierna sit nominalista, vir dialecticus hodiernus essentiam rerum pro nihilo habet, cathegorias enim non genera suprema entium sed classes tantum mathematicas ille esse putat.
Praeterea, viro nominalistae hae classes non sunt naturae rerum reperiendae abstractione, prima operatione mentis, sed nomina quae mens hominis fingit ut entia in ordinem ad libita disponat.
Logica traditionalis igitur non separanda est ab ontologia neque abs psychologia. Quae cum ita sint, plane videmus quod intellecto logica vetera ditius est auxilio quam nova. Super haec, illa melius congruit cum finalitate intellectus, quae est veritatem cognoscere.