De mysterio artis texturae
(Rodrigo Peñaloza, 7-XII-2018)
Asseveravit Ranulphus Higden, chronista saeculi XIV, in Polychronico II.5, Noemam, quam Lamech genuerat ex uxore Sella, artem texturae invenisse. Elatus cupiditate, vix perscrutatus sum quid de Noema arteque texturae dixerunt maiores, mihi autem nullam enodationem dederunt dii. Re vera, neque in Genese IV de his dictum est, neque Flavius Iosephus, praeclarus saeculi primi scriptor, qui de Lamech et generatione eius egit in Libro Antiquitatum Iudaeorum I.2, haec affirmavit, neque Isidorus Sevillanus, qui de vestimentis in capitulo undevicesimo Libri Etymologiarum egit, Noemam in regno inventricum posuit, sin aliter ad Minervam talis gloria delata est, quare, ut patet, non solum haec quaestio est inutilis sed etiam omnia quae hic scribo pro certo inutilissima sunt, ad nihilum enim animus quarendi redictus est. Itaque, mi lector, obsecro te. Licet haec quaestio sit inutilis, rogo tamen ut gaudeas quod in quaestionibus inutilibus tempus terere aliquando possis. Vale bene.