De Principio participationis apud scholasticos duabusque fontibus primariis
(Rodrigo Peñaloza, 2014)
Secundum philosophos scholasticos, omne quod est participatum in aliquo est in eo per modum participantis, qui nihil potest recipere ultra mensuram suam. Re vera, “quia sicut illud quod habet ignem et non est ignis, est ignitum per participationem, ita illud quod habet esse non est esse, est ens per participationem”, scripsit Thomas Aquinas in Summa Theologiae, I. q.3, art. 4.
Talia primo dixit Plato in Parmenide 132d:
quod, secundum versionem a Gulielmo de Moerbeke in latinum, sic dicitur, “maxime mihi videtur sic habere: species quidem haec sic exemplaria stare in natura, alia autem his assimilari et esse similamina, et participatio haec aliis fieri specierum non alia quaedam quam assimilari ipsis”. Vide quaeso Klibansky (ed.), Corpus Platonicum Medii Aevii, Plato Latinus, vol. III, p. 12. Igitur Platoni participatio μέθεξις est.
Etiam Proclus, cum locutus esset de principio participationis, in libro Elementa Theologiae, CIX, scripsit:
quod, a Frederico Creuzer in latinum conversum, sic dicitur: “et omnis corporis particularis natura propter universalem naturam et propter particularem animam particeps est universalis animae”.
Puto nullam animam esse universalem. Fortasse aliquid sicut universale plasma sit, quo vis vitalis alitur ac sustinetur, quare anima universalis dici esse possit, quanquam vere non anima, sed principium animicum tantum, forte nihil aliud quam mens divina. Nescio quid significet! De his rebus olim cogitavi, necesse est autem de his cogitare magna cum cura, ut eas quam amplissime intellegamus. Michelle Abbagnano in Lexico Philosophico similiter assentitur. Nihil difficilius…