DEUS EST
(Rodrigo Peñaloza, 28-XI-2017)
Fredericus Nietzsche iste philosophus, cui multi, erroribus materialismi decepti, nullo consilio cultum etiamnunc tribuunt, cum res vitae veras in servitutem materiae redigeretur, mortem Deo dedit, deinde, mente iam capto, sese quoque occidit. Interfecto ita Deo, quaero quis montibus terrae sit daturus perennitatem?, quis avium caeli sit sublevaturus volatus?, quis pratorum sit aspersurus pluvia flores?, quis stellarum caelestium sit facturus ignem? Quaero iterumque quaero quis tormentarum animae sit oppressurus ignem?, quis puerorum parentibus orborum sit extersurus lacrimas?, quis miserorum sit auditurus vibrantes in aere suplicas?, quis me ex terra ad vitam spiritus aeternam sit elevaturus? Ne timeas mundi contemptum, quia in gerontocomiis sperant te seneces solitarii, in valetudinariis aegrotantes, ad muros iacent mendicantes quibus panem fractum dare potes. Haec sunt res verae quae a te postulant animum amandi, bene enim vivere est amare et Deus est.